EUCHARISTIAM (per)

EUCHARISTIAM (per)
per EUCHARISTIAM
purgatio inter eas, quas vulgares vocant, locum olim non ignobilem obtinuit, ipsis Pontincibus ac Episcopis inita, et Conciliis quibusdam approbata; in quibus purgatio eiusmodi Sacerdotibus potissimum imponitur, a quibus iuramentum exigere nefas ducebant, vide Concil. Tribur. can. 12. Concilium Wormatiense c. 10. et Binii Not. ad illud, ut et Capitulare Aquisgran. de Vita, et Converf. Monachorum c. 64. LL Canuti Regis c. 5. etc. Ita apud Ditmarum l. 2. cum Abrahamus Ep. Frisingens. quod a Iulitta Henrici Ducis Bavar. uxore actum vidua, im pensius dilectus fuisset, ab aliquot invidis in famaretur: eâ exstinctä, in die eius depositionis, ille Missam cantans sic se purgavit: Ante communionem, versus ad populum ---- hoc, inquiens, delictum, quo diffamata fuit, si haec usquam commisit, faciat Omnipotens Pater filii suimet Corporis, et Sanguinis salutare remedium mihi provenire ad iudicium ---- Ac tum cum mentis ac corporis innocentia sumpsit --- Crediditque populus etc. Eodem modo suspicionem adulterii, Sibico Spir. Ep. conspirationis in IMp. Frid. Archiep. Simoniae Gregorius VII. Pontifex Rom. caedis Adalgarii Ep. Hednensis, Gyrfredus Mon. Flaviniacensis: matricidii, Eulalius Avernensis Com. alii aliorum criminum a se amoliti sunt, vide Adamum Bremensem c. 147. et ex eo Albertum Stadensem A. C. 1051. Reginonem A. C. 941. Lambertum Schafnab. A. C. 1077. Chifflet. in Hist. Trenorchiensi p. 242. et Gregorium Turon. l. 10. c. 8. Meminit praeterea Helgaudus in Vita Roberti Regis Franc. eiusmodi examinis, formulamque indicat, cum ait: Praesuli cuidam de Domino non bene sentienti, et quaerenti pro quibusdam causis probationem in Corpore Domini nostri Iesu Christi, indigne tulit Rex ---- et scripsit ei his verbis: ---- Miror, quâratione quaesieris pro tuis iniquissimis imperiis, et pro infestato odio, quod erga Dei servos habes, examinationem in Corpore, et Sangume domini, et cum hoc sit quod a Sacerdote dante dicitur, Corpus Domini nostri Iesu Christi sit tibi salus animae, et corporis, cur tu temerario ore, et polluto dicas, si dignus es, accipe, cum sit nullus, qui habeatur dignus, cur divinitati attribuis aerumnas corporis, et infernum doloris humani divine connectis naturae? Priusquam autem quis admitteretur ad purgationem talem, tenebatur sacramento ad S. Evangelia praestito prius se culpâ exuere Car. du Fresne ex MS. de Leone Pontif. et ex Iudiciis Withredi Regis Cantuariorum c. 23. Vide eum omnino hac de re pluribus disserentem in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PANIS Eucharisticus et nonnunquam Panis simpliciter — pro S. Cena, apud Patres et in Scripturis. Nam Lucae c. 24. v. 35. Fractionem Panis, non pauci de Eucharistia exposuerunt: e quo loco Sacramentum Panis ipsam vocat Augustin. de Consensu Euangel. l. 3. Et Cyprian. ὑποβολιμαῖος de Cena Dom. Hoc… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OBLATIO — Hebraice Gap desc: Hebrew, una ex tribus primariis Sacrificiorum Vet. Testam. speciebus, e frugibus erat, constabatque e simila; cui affundebatur oleum, addebanturque thuris odores. Unde acceptum pugillum, cum universo ture, adolebat Sacerdos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORDINATIO Presbyterorum — in Ecclesia Israelitica, quis ritus fuerit, vide supra ubi de Manu ordinandis impositâ, nec non ubi de Ligandi ac Solvendi arcano. Nomen inde in Ecclesiam Novi Test. translarum, et quidem Canones Apostolorum I. et II. aperte loquuntur de sacra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAX — I. PAX h. e. εἰρήνη, ut Dea colebatur ab antiquis: Iuvenal. Sat. 1. v. 115. Ut colitur Pax, atque fides, etc. Eius simulacrum ita effictum legimus, ut puerum Plutum manu gestaret, quô symbolô indigitatum, non ex bello, sed ex pace divitias. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDOVICUS II — I. LUDOVICUS II. Balbus patri Car. Calvo successit, coronatus Remis, A. C. 877. ab Hincmaro Archiep. Trecis a Ioh. IX. qui quod hunc ad Imperium, non vero Crassum vocaret, Româ pulsus erat. Cum consobrino Germaniae Rege de Lotharingia convenit,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OSCULUM — res sacra, utpote quâ quasi Anima, quâ nihil nobis pretiosius, transfunditur. Proin eius usque adeo religiosi fuêre Veteres, Romani inprimis, ut cuiquam temere Osculum dare nefas esset, nec Sponso quidem, nihil semel tantum liceret,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VELUM — I. VELUM an ex volare, an ex vellere, an ex verbo velare? dictum, multiplicem in vita usum habet. Deorum sane simulacra antiquitus obiectô velô abdebantur. Appuleius, l. 11. Metam. Ac dum, Velis candentibus reductis in diversum, Deae venerabilem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gottesurtheile — (Judicia Dei, Ordalien, von dem angelsächsischen ordale, d.i. Urtheil), die bes. bei den alten Germanen (s.u. Deutsche Mythologie) u. mehr noch im christlichen Mittelalter vorkommende Einrichtung, daß Beklagte, deren Schuld od. Unschuld nicht zu… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CATECHUMENI — Isidoro sunt, qui primum de Gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, de Eccles. Offic. l. 2. c. 20. Graece Κατηχούμενοι, quod idem reddit Auditores seu Instructi; a Verbo κατηχεῖν, auribus insonare, erudire, docere,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Abendmahlprobe — Die Abendmahlsprobe (lat. examen per eucharistiam; purgatio per corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi) gehörte im frühen Mittelalter zu den Gottesurteilen (Ordalien). Sie wurde besonders bei Geistlichen und Mönchen angewandt und beruhte… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”